HOROSCOPA Vasa

HOROSCOPA Vasa
HOROSCOPA Vasa
apud Plin. l. 2. c. 71. et 72. Qua de causa ad Oceanum navigames, quamvis brevissimo die vincunt spatia nocturnae navigationis, ut Solem ipsum comitantes, vasaque Horoscopa non ubique eadem sunt usui in trecentis stadiis, aut ut longissime, in quingentis, mutantibus semet Solis umbris: sunt τὰ ὡροςκόπια horologia viz. guomonica, in quibus inspiciuntur horae; quae vasa vocat, quia erant ad instar vasis concava, utpote ςκάφαις sen scaphiis, similia. Unde Tertullian. qui Plin. diligenter lectitarat, araneorum Horoscopa eleganter vocat telas araneorum, multis lineis ac filis a centro ductis ad circumferentiam distinctas, quod ad hanc formam lineis plurifariam ductis, a medio ubi est gnomon, Horoscopa vasa solerent describi. At proprie Graeci sic appellârunt ea instrumenta, quibus horoscopus deprehendirur, qualiacumque illa aut cuiuscumque generis sint, Sextus Empir. c. Astrolog. l. 5. Δεύτερον δὲ τὸ διασημαῖνον ταύτην ὡροςκόπιον ἀπλανὲς ὑπάρχείν. Sic Hephaestion, l. 2. c. περὶ μοίρας ὡροςκοπούςης, astrolabium vocat ὠροςκόπιον, quo horoscopum speculabantur, praeter quod reliqua omnia, ἡλιακα, ὑδραγώγια etc. reicit. Quo sensu vox ὥρα non horam significat, sed τὸν χρόνον τῆς ἀποτέξεως, nativitatis tempus, et quidem τὸ λεπτὸν τῆς ὥρας momentus ipsum, ac την` τοῦ χρόνου temporis punctum, quo quis in lucem exit. Atque huiusmodi Horoscopiorum in ventorem Anaximandrum Diog. Laertius facit. Cum autem τὸν Ω῾ροςκόπον genere masculino semper enuntient, non tam ἁςτὴρ astrum, nec τόπος, locus, primussc. e XII. quorum potestates describunt Mathematici; quam Θεὸς, aut Δεκανὸς, subintelligendus videtur Salmas qui multa hanc in rem congessit, Exercit. Plin. ad Solin. p. 651. et seqq. Vide quoque supra, in voce Decamis. In Eccl. vero Rom. Horoscopus, officii Eccl. genus est, de quo diximus aliquid, in Hora.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • horloge — Horloge, Horologium. Horloge à sablon, Arenarium horologium. Horloge au Soleil, Solarium. Horloge d eauë, Clepsydra. Vaisseaux qui servent d horloge, Vasa horoscopa …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”